- JABAL
- JABALfrater Iubalis, apud Mosen Gen. c. 4. v. 20. Pater fuit habitantis in tabernaculo et pecoris: i. e. primus auctor habitantium in tabernaculis cum pecore; non enim pater fuit pecoris, i. e. auctor cogendi pecoris, quod iam Abel occupaverat, idem institutum haud dubie Patrum plurimis sequentibus. Sed arti, iam ante inventae, Fabal aliquid insigne addidit. nempe, ut ne cogerentur greges semper iisdem haerere pascuis, tamquam uni glebae addicti, sed e loco in locum migrarent, pro ratione pascuorum et ubicumque non aut frigus illis eslet molesta, sub tentoriis secederent, tamquam in caulis ἀυτοκαβδάλοις ac tum ultuariâ operâ factis fabricatisque: Quam vivendi rationem sequuti in Arabia Scenitae; in Africa, Nomades. Ex eo Gentiles postea Palem, pastorum Deum, ut Varro habet, apud Serv. Eclog. 5. v. 35. Georg. l. 3. v. 1. (Deam aliis plerisque facientibus) fecisle videntur Bocharto, quem vide Hieroz, Part. prior. L. I. c. 45. et infra Iabel.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.